Publicidade

10 Milagres de Jesus na Bíblia: Lista com versículos e explicação

Por Bíblia Online
10 Milagres de Jesus na Bíblia: Lista com versículos e explicação

Os milagres de Jesus são muito mais do que demonstrações de poder sobrenatural; eles são sinais que confirmam sua divindade e missão. Ao longo dos Evangelhos, vemos Cristo curando enfermos, dominando a natureza e vencendo a morte.

Neste guia, selecionamos 10 milagres de Jesus na Bíblia, organizados com referências e uma breve explicação sobre o impacto espiritual de cada um deles.

Os principais milagres de Jesus nos Evangelhos

1. Transformação da Água em Vinho

  • Referência: João 2:1-11

  • Explicação: Ocorreu nas Bodas de Caná. Sendo o seu primeiro milagre público, Jesus demonstrou autoridade sobre a matéria e a natureza, revelando sua glória aos discípulos e abençoando a instituição da família.

1 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi;2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias.3 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: " Vinum non habent ".4 Et dicit ei Iesus: " Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ".5 Dicit mater eius ministris: " Quodcumque dixerit vobis, facite ".6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.7 Dicit eis Iesus: " Implete hydrias aqua ". Et impleverunt eas usque ad summum.8 Et dicit eis: " Haurite nunc et ferte architriclino ". Illi autem tulerunt.9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus10 et dicit ei: " Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ".11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.

2. Cura do cego de nascença

  • Referência: João 9:1-12

  • Explicação: Jesus usa lodo para curar um homem que nunca havia enxergado. Este milagre prova que Ele é a Luz do Mundo e tem poder para restaurar o que nasceu com defeito.

1 Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate.2 Et interro gaverunt eum discipuli sui dicentes: " Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur? ".3 Respondit Iesus: " Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo.4 Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari.5 Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ".6 Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius7 et dixit ei: " Vade, lava in natatoria Siloae! " - quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit et venit videns.8 Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: " Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? ";9 alii dicebant: " Hic est! "; alii dicebant: " Nequaquam, sed similis est eius! ". Ille dicebat: " Ego sum! ".10 Dicebant ergo ei: " Quomodo igitur aperti sunt oculi tibi? ".11 Respondit ille: " Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: "Vade ad Siloam et lava! ". Abii ergo et lavi et vidi .12 Et dixerunt ei: " Ubi est ille? ". Ait: " Nescio ".

3. Multiplicação dos pães e peixes

  • Referência: Mateus 14:13-21

  • Explicação: Com apenas cinco pães e dois peixes, Jesus alimentou mais de 5 mil homens. Este sinal revela Cristo como o Pão da Vida, aquele que supre todas as nossas necessidades.

13 Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus.14 Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: " Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ".16 Iesus autem dixit eis: " Non habent necesse ire; date illis vos manducare ".17 Illi autem dicunt ei: " Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces ".18 Qui ait: " Afferte illos mihi huc ".19 Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.20 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos.21 Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.

4. Jesus acalma a tempestade

  • Referência: Marcos 4:35-41

  • Explicação: Com uma ordem, o vento e o mar se aquietam. O milagre ensina sobre a paz que excede o entendimento e a autoridade do Messias sobre a criação.

35 Et ait illis illa die, cum sero esset factum: " Transeamus contra ".36 Et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi; et aliae naves erant cum illo.37 Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis.38 Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et dicunt ei: " Magister, non ad te pertinet quia perimus? ".39 Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: " Tace, obmutesce! ". Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.40 Et ait illis: " Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? ".41 Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: " Quis putas est iste, quia et ventus et mare oboediunt ei? ".

5. Cura da mulher com fluxo de sangue

  • Referência: Marcos 5:25-34

  • Explicação: Uma cura que aconteceu pelo toque da fé. Jesus mostra que está atento ao sofrimento individual e que a fé é o canal para receber o milagre.

25 Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat,27 cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius;28 dicebat enim: " Si vel vestimenta eius tetigero, salva ero ".29 Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga.30 Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: " Quis tetigit vestimenta mea? ".31 Et dicebant ei discipuli sui: " Vides turbam comprimentem te et dicis: Quis me tetigit?" ".32 Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.33 Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem.34 Ille autem dixit ei: " Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua ".

6. Libertação do endemoninhado Gadareno

  • Referência: Marcos 5:1-20

  • Explicação: Jesus liberta um homem dominado por uma legião de espíritos. É a prova clara de sua autoridade absoluta sobre o reino das trevas.

1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.2 Et exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo,3 qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare,4 quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare;5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus.6 Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum7 et clamans voce magna dicit: " Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas ".8 Dicebat enim illi: " Exi, spiritus immunde, ab homine ".9 Et interrogabat eum: " Quod tibi nomen est? ". Et dicit ei: " Legio nomen mihi est, quia multi sumus ".10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens;12 et deprecati sunt eum dicentes: " Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus ".13 Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari.14 Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset facti.15 Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanae mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt.16 Et qui viderant, narraverunt illis qualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat, et de porcis.17 Et rogare eum coeperunt, ut discederet a finibus eorum.18 Cumque ascenderet navem, qui daemonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo.19 Et non admisit eum, sed ait illi: " Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui ".20 Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur.

7. Ressurreição da filha de Jairo

  • Referência: Marcos 5:21-43

  • Explicação: Jesus demonstra que a morte para Ele é como o sono. Ele restaura a vida de uma criança, trazendo esperança para uma família desesperada.

21 Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare.22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius23 et deprecatur eum multum dicens: " Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat ".24 Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum.25 Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat,27 cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius;28 dicebat enim: " Si vel vestimenta eius tetigero, salva ero ".29 Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga.30 Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: " Quis tetigit vestimenta mea? ".31 Et dicebant ei discipuli sui: " Vides turbam comprimentem te et dicis: Quis me tetigit?" ".32 Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.33 Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem.34 Ille autem dixit ei: " Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua ".35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: " Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum? ".36 Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo: " Noli timere; tantummodo crede! ".37 Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi.38 Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum,39 et ingressus ait eis: " Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit ".40 Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellae et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella;41 et tenens manum puellae ait illi: " Talitha, qum! " - quod est interpretatum: " Puella, tibi dico: Surge! " - .42 Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo stupore magno.43 Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.

8. Jesus anda sobre as águas

  • Referência: Mateus 14:22-33

  • Explicação: Ao caminhar sobre o Mar da Galileia, Jesus mostra que não está sujeito às leis da física. O episódio também serve para tratar a fé e a dúvida no coração de Pedro.

22 Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.23 Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi.24 Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus.25 Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare.26 Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: " Phantasma est ", et prae timore clamaverunt.27 Statimque Iesus locutus est eis dicens: " Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ".28 Respondens autem ei Petrus dixit: " Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas ".29 At ipse ait: " Veni! ". Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum.30 Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: " Domine, salvum me fac! ".31 Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: " Modicae fidei, quare dubitasti? ".32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.33 Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: " Vere Filius Dei es! ".

9. Cura do paralítico

  • Referência: Marcos 2:1-12

  • Explicação: Jesus cura o corpo, mas primeiro perdoa os pecados. Este milagre estabelece que sua missão principal é a reconciliação espiritual do homem com Deus.

1 Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset.2 Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.3 Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur.4 Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat.5 Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: " Fili, dimittuntur peccata tua ".6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis:7 " Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ".8 Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: " Quid ista cogitatis in cordibus vestris?9 Quid est facilius, dicere paralytico: "Dimittuntur peccata tua", an dicere: "Surge et tolle grabatum tuum et ambula"?10 Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata - ait paralytico - :11 Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ".12 Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: " Numquam sic vidimus! .

10. Ressurreição de Lázaro

  • Referência: João 11:1-44

  • Explicação: O milagre mais impactante antes da crucificação. Ao ressuscitar alguém morto há quatro dias, Jesus declara: "Eu sou a ressurreição e a vida".

1 Erat autem quidam lan guens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius.2 Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur.3 Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: " Domine, ecce, quem amas, infirmatur ".4 Audiens autem Iesus dixit: " Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ".5 Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum.6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus;7 deinde post hoc dicit discipulis: " Eamus in Iudaeam iterum ".8 Dicunt ei discipuli: " Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? ".9 Respondit Iesus: " Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt;10 si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo ".11 Haec ait et post hoc dicit eis: " Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ".12 Dixerunt ergo ei discipuli: " Domine, si dormit, salvus erit ".13 Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.14 Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: " Lazarus mortuus est,15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum ".16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: " Eamus et nos, ut moriamur cum eo! ".17 Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem.18 Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim.19 Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre.20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat.21 Dixit ergo Martha ad Iesum: " Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus!22 Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus ".23 Dicit illi Iesus: " Resurget frater tuus ".24 Dicit ei Martha: " Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die .25 Dixit ei Iesus: " Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet;26 et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? ".27 Ait illi: " Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti ".28 Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: " Magister adest et vocat te ".29 Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum;30 nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.31 Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: " Vadit ad monumentum, ut ploret ibi ".32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: " Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus! .33 Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum34 et dixit: " Ubi posuistis eum? ". Dicunt ei: " Domine, veni et vide ".35 Lacrimatus est Iesus.36 Dicebant ergo Iudaei: " Ecce quomodo amabat eum! ".37 Quidam autem dixerunt ex ipsis: " Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere, ut et hic non moreretur? ".38 Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.39 Ait Iesus: " Tollite lapidem! ". Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: " Domine, iam foetet; quatriduanus enim est! ".40 Dicit ei Iesus: " Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei? ".41 Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: " Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti ".43 Et haec cum dixisset, voce magna clamavit: " Lazare, veni foras! ".44 Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: " Solvite eum et sinite eum abire ".

Conclusão

Os milagres de Jesus revelam sua autoridade sobre a natureza, as enfermidades, o mundo espiritual e até a morte. Eles não são apenas demonstrações de poder, mas sinais que apontam para sua identidade e missão.

Ao estudar esses milagres, é possível compreender melhor o papel de Jesus e a mensagem central do Evangelho.

Se este conteúdo ajudou você a entender os milagres de Jesus na Bíblia, compartilhe este artigo para que mais pessoas também conheçam esses ensinamentos.

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-