Publicidade

A palavra

Por Bíblia Online –

A Palavra de Deus é viva, eficaz e mais cortante que espada de dois gumes. Ela é lâmpada, alimento e purificação — tudo o que o cristão precisa para viver e crescer em fé.

12 Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis;

11 In corde meo abscondi eloquia tua,ut non peccem tibi.

130 Declaratio sermonum tuorum illuminatet intellectum dat parvulis.

1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.14 Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.

63 Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt.

3 Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.

4 Qui respondens dixit: Scriptum est:Non in pane solo vivet homo,sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ".

35 Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt.

15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.

2 sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,

Publicidade