Admiração
O temor do Senhor é o princípio da sabedoria. A admiração reverente por Deus é a postura que produz conhecimento, obediência e bênção na vida do crente.
7 Timor Domini principium scientiae.Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
10 Principium sapientiae timor Domini,et scientia Sancti est prudentia.
33 Timor Domini disciplina sapientiae,et gloriam praecedit humilitas.
16 Melius est parum cum timore Dominiquam thesauri magni cum sollicitudine.
13 Timor Domini odisse malum;arrogantiam et superbiam et viam pravamet os bilingue detestor.
4 Praemium modestiae timor Domini,divitiae et gloria et vita.
7 Ne sis sapiens apud temetipsum;time Dominum et recede a malo.8 Sanitas quippe erit umbilico tuo,et irrigatio ossibus tuis.
30 SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo;mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
13 Finis loquendi, omnibus auditis: Deum time et mandata eius observa; hoc est enim omnis homo.
10 RES. Initium sapientiae timor Domini,SIN. intellectus bonus omnibus facientibus ea;TAU. laudatio eius manet in saeculum saeculi.
1 ALLELUIA.ALEPH. Beatus vir, qui timet Dominum,BETH. in mandatis eius cupit nimis.
1 Canticum ascensionum.Beatus omnis, qui timet Dominum,qui ambulat in viis eius.
18 Ecce oculi Domini super metuentes eum,in eos, qui sperant super misericordia eius,
7 Terra dedit fructum suum;benedicat nos Deus, Deus noster,
12 Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua13 custodiasque mandata Domini et praecepta eius, quae ego hodie praecipio, ut bene sit tibi?
4 non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra.
21 et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos.
1 Has igitur habentes promissio nes, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
7 Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem.
14 Qui tollit ab amico suo misericordiam,timorem Omnipotentis derelinquit.