Publicidade

Bom ânimo

Por Bíblia Online –

Tende bom ânimo! Jesus repetiu estas palavras aos seus discípulos em meio às tempestades. No mundo tereis aflições, mas Ele já venceu o mundo — e nos dá coragem para enfrentar tudo.

33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ".

9 Nonne praecepi tibi: Confortare et esto robustus, noli metuere et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, ad quaecumque perrexeris?".

25 rursum ait ad eos: " Nolite timere nec paveatis; confortamini et estote robusti! Sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis ".

10 Ne timeas, quia ego tecum sum;ne declines, quia ego Deus tuus:confortabo te et auxiliabor tibiet sustentabo te dextera iustitiae meae.

7 non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.

24 Diligite Dominum, omnes sancti eius:fideles conservat Dominuset retribuit abundanter facientibus superbiam.

3 In quacumque die invocavero te, exaudi me;multiplicabis in anima mea virtutem.

1 David.Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?

27 Statimque Iesus locutus est eis dicens: " Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ".

50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: " Confidite, ego sum; nolite timere! ".

48 At ipse dixit illi: " Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace ".

6 Audentes igitur semper et scientes quoniam, dum praesentes sumus in corpore, peregrinamur a Domino;

10 Igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populum ad tabernacula sua, laetantem atque gaudentem super bono, quod fecerat Dominus Davidi et Salomoni et Israeli populo suo.

7 " Viriliter agite et confortamini! Nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem, quae est cum eo. Multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo:

25 Propter quod bono animo estote, viri; credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.

6 confidens hoc ipsum, quia, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu;

6 In quo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in variis tentationibus,

39 TAU. Salus autem iustorum a Domino,et protector eorum in tempore tribulationis.

11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos,12 id est una vobiscum consolari per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam.

16 Propter quod non deficimus, sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpitur, tamen is, qui intus est, noster renovatur de die in diem.

7 ideo consolati sumus, fratres, propter vos in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem;

16 Responditque populus et ait: " Absit a nobis, ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis.17 Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti, de domo servitutis; fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per quos transivimus;

11 Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem.

Publicidade