O que é bom
O que é bom vem de Deus. A Bíblia celebra a bondade divina e nos convida a discernir, praticar e desfrutar tudo o que é bom — porque toda boa dádiva vem do Pai das luzes.
31 Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
8 TETH. Dulcis et rectus Dominus,propter hoc peccatores viam docebit;
28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est,ponere in Domino Deo spem meam,ut annuntiem omnes operationes tuasin portis filiae Sion.
1 PSALMUS. Canticum. Pro die Sabbati.2 Bonum est confiteri Dominoet psallere nomini tuo, Altissime,3 annuntiare mane misericordiam tuamet veritatem tuam per noctem
5 Quoniam suavis est Dominus;in aeternum misericordia eius,et usque in generationem et generationem veritas eius.
1 Canticum ascensionum. David.Ecce quam bonum et quam iucundumhabitare fratres in unum:
2 quoniam doctrinam bonam tribuam vobis,legem meam ne derelinquatis.
23 Laetatur homo in responsione oris sui,et sermo opportunus est optimus.
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum estet favum dulcissimum gutturi tuo.14 Sic, scito, est sapientia animae tuae;quam cum inveneris, erit tibi posteritas,et spes tua non peribit.
11 Bona est sapientia cum divitiis et prodest videntibus solem.
25 TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum,animae quaerenti illum.26 TETH. Bonum est praestolari cum silentiosalutare Domini.
8 Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum,et quid Dominus quaerat a te:utique facere iudicium et diligere caritatemet sollicitum ambulare cum Deo tuo.
12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum.
2 et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
16 Non ergo blasphemetur bonum vestrum!
1 Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus,2 pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate.3 Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo,
4 Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur;5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.
17 Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.
50 Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ".