Compaixão
A compaixão é o coração de Deus em ação. Ele é compassivo e misericordioso, tardio em irar-se e grande em amor. Somos chamados a refletir essa compaixão no mundo.
13 Quomodo miseretur pater filiorum,misertus est Dominus timentibus se.
15 Et tu, Domine, Deus miserator et misericors,patiens et multae misericordiae et veritatis,
3 sic in sancto apparui tibi,ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
22 HETH. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti,quia non defecerunt miserationes eius.23 HETH. Novae sunt omni mane,magna est fides tua.
15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,ut non misereatur filio uteri sui?Et si illa oblita fuerit,ego tamen non obliviscar tui.16 Ecce in manibus meis descripsi te;muri tui coram me semper.
18 Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri,et ideo exaltabitur parcens vobis,quia Deus iudicii Dominus;beati omnes, qui exspectant eum.
18 Quis Deus similis tui,qui aufers iniquitatemet transis peccatumreliquiarum hereditatis tuae?Non servat in aeternum furorem suum,quoniam volens misericordiam est.
6 Et confortabo domum Iudaeet domum Ioseph salvaboet reducam eos, quia miserebor eorum;et erunt, sicut non proiecissem eos:ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos.
9 " Haec ait Dominus exercituum dicens: Iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo;10 et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum unusquisque contra fratrem suum nolite cogitare in corde vestro.
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
8 In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,
17 Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis,4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo;
15 Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato;
15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.
11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum.