A comunhão
A comunhão cristã é dom e mandamento. Juntos somos mais fortes. A Bíblia celebra a unidade dos crentes em Cristo como antecipação do céu na terra.
23 ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.
34 Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.35 In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem ".
44 Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia;45 et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat;46 cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.
3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo.
16 In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere.
11 Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis.
12 id est una vobiscum consolari per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam.
25 non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.
17 Ferrum ferro exacuitur,et homo exacuit faciem amici sui.
2 Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi.
10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
9 Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum in labore suo,10 quia si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se.11 Insuper, si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet?12 Et, si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistent ei. Et fu niculus triplex non cito rumpitur.