Publicidade

Comunidade

Por Bíblia Online –

A comunidade cristã é essencial para o crescimento da fé. A Bíblia ensina que fomos criados para viver em comunhão — edificando-nos, encorajando-nos e servindo uns aos outros.

Viver em unidade

Os que creram eram um coração e uma alma. A comunidade primitiva partilhava tudo e vivia em harmonia e alegria.

32 Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.

42 Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus.

46 cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.

14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius.

5 Et Petrus quidem servabatur in carcere; oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.

20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ".

Edificação mútua

Vivam em harmonia uns com os outros. Não haja divisões entre vós. A comunidade cresce quando cada membro contribui.

10 Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.

13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus.

4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent,5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.

16 Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.

1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptatio nibus cogitationum.

5 Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,

17 Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;

Amor e compromisso

Não deixemos de congregar. O vínculo perfeito é o amor — ele une a comunidade e produz frutos que duram.

24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum,25 non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.

14 super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis.

3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;

1 Canticum ascensionum. David.Ecce quam bonum et quam iucundumhabitare fratres in unum:

8 In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,

11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere.

7 si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.

28 non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.29 Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes.

20 Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ".

Publicidade