Despedida
As despedidas na Bíblia são momentos sagrados de bênção, oração e confiança em Deus. Mesmo na separação, os filhos de Deus se despedem com fé, carinho e esperança de reencontro.
Despedidas bíblicas
Paulo se despediu dos anciãos de Éfeso com oração e lágrimas. As despedidas entre irmãos são marcadas por afeto e fé.
36 Et cum haec dixisset, positis genibus suis, cum omnibus illis oravit.37 Magnus autem fletus factus est omnium; et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum38 dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.
1 Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis et exhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam.
33 Facto autem tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.
17 Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, facie non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio.
8 Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
Amizades profundas
Davi e Jônatas se despediram com lágrimas e pacto de amizade. Rute se apegou a Noemi com lealdade inabalável.
41 Cumque abisset puer, surrexit David de latere acervi et cadens pronus in terram adoravit tertio; et osculantes alterutrum fleverunt pariter, David autem amplius.42 Dixit ergo Ionathan ad David: " Vade in pace; iuravimus enim ambo in nomine Domini dicentes: Dominus erit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum ".
41 Cumque abisset puer, surrexit David de latere acervi et cadens pronus in terram adoravit tertio; et osculantes alterutrum fleverunt pariter, David autem amplius.
8 dixit ad eas: " Ite in domum matris vestrae; faciat Dominus vobiscum misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et mecum:9 det vobis invenire requiem in domibus virorum, quos sortiturae estis ". Et osculata est eas. Quae elevata voce flere coeperunt10 et dicere: " Tecum pergemus ad populum tuum ".11 Quibus illa respondit: " Revertimini, filiae meae; cur venitis mecum? Num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis?12 Revertimini, filiae meae, abite; iam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali; etiamsi possem hac nocte concipere et parere filios,13 numquid exspectare velitis et abstinere vos a matrimonio, donec crescant et annos impleant pubertatis? Nolite, quaeso, filiae meae; quia amaritudo est mihi magis quam vobis, et egressa est manus Domini contra me .14 Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt. Orpha osculata socrum est ac reversa; Ruth autem adhaesit socrui suae.
14 Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt. Orpha osculata socrum est ac reversa; Ruth autem adhaesit socrui suae.
27 Dimisitque socerum suum, qui reversus abiit in terram suam.
Bênçãos de despedida
O Senhor te abençoe e te guarde. O Senhor faça resplandecer o seu rosto sobre ti e te dê a paz.
24 "Benedicat tibi Dominus et custodiat te!25 Illuminet Dominus faciem suam super te et misereatur tui!26 Convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem!".
7 Dominus custodiet te ab omni malo;custodiet animam tuam Dominus.8 Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuumex hoc nunc et usque in saeculum.
25 Gratia cum omnibus vobis.
11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum.
11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum.12 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos sancti omnes.13 Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis.
10 De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius.
6 Benedixitque eis Iosue et dimisit eos, qui reversi sunt in tabernacula sua.
61 Et ait alter: " Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt ".62 Ait ad illum Iesus: " Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei ".
20 qui statim, relictis bobus, cucurrit post Eliam et ait: " Osculer, oro, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te ". Dixitque ei: " Vade et revertere; quid enim feci tibi? ".21 Reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in iugo boum coxit carnes et dedit populo, et comederunt. Consurgensque abiit et secutus est Eliam et ministrabat ei.