Publicidade

Filho de Deus

Por Bíblia Online

Jesus é o Filho de Deus — a revelação suprema do Pai. Nele habita toda a plenitude da divindade e por Ele temos acesso ao Pai, à salvação e à vida eterna.

A revelação do Filho

O Filho é o resplendor da glória de Deus. Quem vê o Filho vê o Pai. Jesus é a imagem perfeita do Deus invisível.

3 qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit.

14 Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.

18 Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.

17 Iesus autem respondit eis: " Pater meus usque modo operatur, et ego operor ".18 Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.

Confissão e fé

Tu és o Cristo, o Filho do Deus vivo! Quem confessa que Jesus é o Filho de Deus, Deus permanece nele.

13 Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: " Quem dicunt homines esse Filium hominis?".14 At illi dixerunt: " Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis ".15 Dicit illis: " Vos autem quem me esse dicitis? ".16 Respondens Simon Petrus dixit: " Tu es Christus, Filius Dei vivi ".

16 Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se.17 Et ecce vox de caelis dicens: "Hic est Filius meus dilectus, in quomihi complacui ".

15 Quisque confessus fuerit: " Iesus est Filius Dei ", Deus in ipso manet, et ipse in Deo.

9 In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.10 In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.

8 qui facit peccatum, ex Diabolo est, quoniam a principio Diabolus peccat. Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli.

12 Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium Dei, vitam non habet.

Vida no Filho

Deus enviou seu Filho ao mundo para que vivêssemos por Ele. O Filho dá vida, julga e reconcilia os pecadores com o Pai.

16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

21 Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.22 Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio,23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.

25 Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent.26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso;

12 Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

20 vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.

4 at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege,5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: " Abba, Pater! ".

10 Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius;

6 Magnum erit eius imperium,et pacis non erit finissuper solium David et super regnum eius,ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitiaamodo et usque in sempiternum:zelus Domini exercituum faciet hoc.

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-