Homem de Deus
O homem de Deus é aquele que busca a justiça, a piedade, a fé e o amor. A Bíblia apresenta modelos de homens íntegros que andaram com Deus e marcaram a história.
Características do homem de Deus
O homem de Deus foge das paixões e segue a justiça, a piedade, a fé, o amor, a perseverança e a mansidão.
11 Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
12 Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini;14 omnia vestra in caritate fiant.
8 Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum,et quid Dominus quaerat a te:utique facere iudicium et diligere caritatemet sollicitum ambulare cum Deo tuo.
Exemplos bíblicos
Noé era justo e íntegro entre seus contemporâneos. Jó era homem reto que temia a Deus e se desviava do mal.
9 Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit.
1 Vir erat in terra Us nomine Iob, et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo.
6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes;7 hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
24 In facie prudentis lucet sapientia,oculi stultorum in finibus terrae.
Viver como filho de Deus
Quem faz a vontade de Deus é eleito. Medite na Palavra e ande nos caminhos do Senhor como verdadeiro discípulo.
12 Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
31 Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit.
9 BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam?In custodiendo sermones tuos.10 In toto corde meo exquisivi te;ne errare me facias a praeceptis tuis.11 In corde meo abscondi eloquia tua,ut non peccem tibi.12 Benedictus es, Domine;doce me iustificationes tuas.13 In labiis meisnumeravi omnia iudicia oris tui.14 In via testimoniorum tuorum delectatus sumsicut in omnibus divitiis.15 In mandatis tuis exerceboret considerabo vias tuas.16 In iustificationibus tuis delectabor,non obliviscar sermonem tuum.
1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorumet in via peccatorum non stetitet in conventu derisorum non sedit,2 sed in lege Domini voluntas eius,et in lege eius meditatur die ac nocte.3 Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum,quod fructum suum dabit in tempore suo;et folium eius non defluet,et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.4 Non sic impii, non sic,sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.5 Ideo non consurgent impii in iudicio,neque peccatores in concilio iustorum.6 Quoniam novit Dominus viam iustorum,et iter impiorum peribit.
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,23 renovari autem spiritu mentis vestrae24 et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.