Publicidade

Mãe

Por Bíblia Online –

A mãe é honrada na Bíblia como pilar da família. Seu amor incondicional, sua sabedoria e sua dedicação são celebrados como reflexo do próprio amor de Deus por seus filhos.

O amor de mãe

Pode uma mãe esquecer-se do filho do seu ventre? Ainda que ela se esquecesse, Deus nunca nos abandona. O amor materno reflete o divino.

13 Quomodo si quem mater consolatur,ita ego consolabor vos;et in Ierusalem consolabimini.

3 Ecce hereditas Domini filii,merces fructus ventris.

1 Canticum ascensionum.Beatus omnis, qui timet Dominum,qui ambulat in viis eius.2 Labores manuum tuarum manducabis,beatus es, et bene tibi erit.

4 Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur,5 non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,6 non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati;7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

Sabedoria e instrução

A mãe sábia instrui os filhos nos caminhos de Deus. Seu ensino é lei que guia e sua disciplina é expressão de amor verdadeiro.

8 Audi, fili mi, disciplinam patris tuiet ne reicias legem matris tuae,9 quia diadema gratiae sunt capiti tuo,et torques collo tuo.

6 Institue adulescentem iuxta viam suam;etiam cum senuerit, non recedet ab ea.

24 Qui parcit virgae, odit filium suum;qui autem diligit illum, instanter erudit.

20 Filius sapiens laetificat patrem,et stultus homo despicit matrem suam.

9 Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite, ne obliviscaris verborum, quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Docebis ea filios ac nepotes tuos

Honrar a mãe

Honra teu pai e tua mãe. A mulher virtuosa é digna de louvor — seus filhos se levantam e a chamam bem-aventurada.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

1 Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum.2 Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione,3 ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram.

10 ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet?Longe super gemmas pretium eius.

25 Ain. Fortitudo et decor indumentum eius,et ridebit in die novissimo.26 PHE. Os suum aperuit sapientiae,et lex clementiae in lingua eius.27 SADE. Consideravit semitas domus suaeet panem otiosa non comedit.28 COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt,vir eius et laudavit eam:29 RES. " Multae filiae fortiter operatae sunt,tu supergressa es universas ".30 SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo;mulier timens Dominum ipsa laudabitur.

Publicidade