Pular para o conteúdo
Publicidade

Mãe

Por Bíblia Online

A mãe é honrada na Bíblia como pilar da família. Seu amor incondicional, sua sabedoria e sua dedicação são celebrados como reflexo do próprio amor de Deus por seus filhos.

O amor de mãe

Pode uma mãe esquecer-se do filho do seu ventre? Ainda que ela se esquecesse, Deus nunca nos abandona. O amor materno reflete o divino.

Quomodo si cui mater blandiatur,

ita ego consolabor vos,

et in Jerusalem consolabimini.

Uxor tua sicut vitis abundans

in lateribus domus tuæ ;

filii tui sicut novellæ olivarum

in circuitu mensæ tuæ.

Canticum graduum.

Sæpe expugnaverunt me a juventute mea,

dicat nunc Israël ;

sæpe expugnaverunt me a juventute mea :

etenim non potuerunt mihi.

Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati : omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

Sabedoria e instrução

A mãe sábia instrui os filhos nos caminhos de Deus. Seu ensino é lei que guia e sua disciplina é expressão de amor verdadeiro.

Audi, fili mi, disciplinam patris tui,

et ne dimittas legem matris tuæ :

ut addatur gratia capiti tuo,

et torques collo tuo.

Proverbium est : adolescens juxta viam suam ;

etiam cum senuerit, non recedet ab ea.

Qui parcit virgæ odit filium suum ;

qui autem diligit illum instanter erudit.

Filius sapiens lætificat patrem,

et stultus homo despicit matrem suam.

Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos,

Honrar a mãe

Honra teu pai e tua mãe. A mulher virtuosa é digna de louvor — seus filhos se levantam e a chamam bem-aventurada.

Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est. Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione : ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.

Mulierem fortem quis inveniet ?

procul et de ultimis finibus pretium ejus.

Fortitudo et decor indumentum ejus,

et ridebit in die novissimo.

Os suum aperuit sapientiæ,

et lex clementiæ in lingua ejus.

Consideravit semitas domus suæ,

et panem otiosa non comedit.

Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ;

vir ejus, et laudavit eam.

Multæ filiæ congregaverunt divitias ;

tu supergressa es universas.

Fallax gratia, et vana est pulchritudo :

mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.

Seja o primeiro