Mentira
A mentira é condenada pela Bíblia como pecado grave. Deus é verdade, e quem mente se alinha com o pai da mentira. O cristão é chamado a falar a verdade em amor.
Deus odeia a mentira
Os lábios mentirosos são abominação para o Senhor. A Bíblia adverte que todo mentiroso terá parte no lago de fogo.
Abominatio est Domino labia mendacia ;
qui autem fideliter agunt placent ei.
Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure : quod est mors secunda.
Sex sunt quæ odit Dominus,
et septimum detestatur anima ejus :
oculos sublimes, linguam mendacem,
manus effundentes innoxium sanguinem,
cor machinans cogitationes pessimas,
pedes veloces ad currendum in malum,
proferentem mendacia testem fallacem,
et eum qui seminat inter fratres discordias.
Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
Falar a verdade
Despojai-vos da mentira e falai a verdade cada um com o próximo. Cristo é a verdade, e nos chama a ser testemunhas fiéis.
Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.
Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
Falsus testis non erit impunitus,
et qui loquitur mendacia peribit.
Similis factus sum pellicano solitudinis ;
factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Consequências da falsidade
A mentira destrói confiança e relacionamentos. As Escrituras alertam sobre os frutos amargos do engano e da falsidade.
Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est,
et impingetur ad laqueos mortis.
Labium veritatis firmum erit in perpetuum ;
qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.
Lingua fallax non amat veritatem,
et os lubricum operatur ruinas.
Neque habitabit juxta te malignus,
neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.