Publicidade

Natal

Por Bíblia Online –

O Natal celebra o maior milagre da história: Deus se fez homem. O menino Jesus, nascido em Belém, é Emanuel — Deus conosco — a esperança do mundo inteiro.

O nascimento do Salvador

O anjo anunciou: hoje vos nasceu um Salvador, que é Cristo, o Senhor! A virgem concebeu pelo Espírito Santo e deu à luz o Filho de Deus.

10 Et dixit illis angelus: " Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo,

11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.

4 Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante.

6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret,7 et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.

A profecia cumprida

Isaías profetizou: a virgem conceberá e dará à luz um filho que se chamará Emanuel. Em Jesus, essa promessa se cumpriu perfeitamente.

14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel;

20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: " Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est;

21 pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ".

22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:23 " Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel ", quod est interpretatum Nobiscum Deus.

Glória a Deus nas alturas

Os pastores glorificaram a Deus e os anjos cantaram: 'Glória a Deus nas alturas e paz na terra entre os homens a quem Ele quer bem!'

14 " Gloria in altissimis Deo,et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ".

20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

Publicidade