Nova criatura
Em Cristo somos nova criação. O velho se foi, tudo se fez novo. A transformação não é reforma — é renascimento completo pelo poder do Espírito Santo.
Novas criaturas em Cristo
Se alguém está em Cristo, nova criação é. As coisas velhas passaram e eis que tudo se fez novo. A transformação é radical e total.
17 Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
15 Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura.
10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.
5 Et dixit, qui sedebat super throno: " Ecce nova facio omnia ". Et dicit: Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera ".
Despir o velho e vestir o novo
Somos chamados a despir o velho homem e vestir o novo, criado segundo Deus em justiça e santidade provenientes da verdade.
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,23 renovari autem spiritu mentis vestrae24 et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.
9 nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius10 et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum,
4 Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.7 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
20 vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.
Coração e Espírito novos
Deus promete dar um coração novo e um espírito novo. Pelo novo nascimento somos feitos participantes da natureza divina.
19 Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum,20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
3 Respondit Iesus et dixit ei: " Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ".
4 per quae pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est in concupiscentia, corruptionem;
18 " Ne memineritis priorumet antiqua ne intueamini:19 ecce ego facio nova,et nunc orientur: nonne cognoscitis ea?Utique ponam in deserto viamet in invio flumina.