Publicidade

Obediência aos pais

Por Bíblia Online –

A obediência aos pais é mandamento divino com promessa de vida longa. A Bíblia valoriza a honra filial e ensina os filhos a respeitar e obedecer aos pais com amor.

Honrar pai e mãe

O quinto mandamento ordena honrar pai e mãe. É o primeiro mandamento com promessa: para que vá bem e vivas muito na terra.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

16 Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.

4 Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur".

1 Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum.2 Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione,3 ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram.4 Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

Obedecer e respeitar

Filhos, obedecei a vossos pais no Senhor. A obediência filial é expressão de amor e temor a Deus.

20 Filii, oboedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino.

8 Audi, fili mi, disciplinam patris tuiet ne reicias legem matris tuae,9 quia diadema gratiae sunt capiti tuo,et torques collo tuo.

20 Conserva, fili mi, praecepta patris tuiet ne reicias legem matris tuae;21 liga ea in corde tuo iugiteret circumda gutturi tuo.22 Cum ambulaveris, dirigent te,cum dormieris, custodient teet, cum evigilaveris, colloquentur tecum.23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux,et via vitae increpatio disciplinae,

1 Audite, filii, disciplinam patriset attendite, ut sciatis prudentiam;2 quoniam doctrinam bonam tribuam vobis,legem meam ne derelinquatis.3 Nam et ego filius fui patris mei,tenellus et unigenitus coram matre mea;4 et docebat me atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum,custodi praecepta mea et vives.5 Posside sapientiam, posside prudentiam,ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei.6 Ne dimittas eam, et custodiet te,dilige eam, et servabit te.

1 Filius sapiens disciplina patris;qui autem illusor est, non audit, cum arguitur.

6 Institue adulescentem iuxta viam suam;etiam cum senuerit, non recedet ab ea.

Disciplina e consequências

A vara e a repreensão dão sabedoria. A Bíblia adverte sobre as consequências sérias da rebeldia e desonra aos pais.

15 Virga atque correptio tribuit sapientiam;puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.

26 Qui affligit patrem et fugat matrem,filius inhonestus et ignominiosus.

17 Oculum, qui subsannat patremet qui despicit obsequium matris suae,effodiant eum corvi de torrente,et comedant eum filii aquilae.

15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit,19 apprehendent eum et ducent ad seniores civitatis suae et ad portam iudicii20 dicentque ad eos: "Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comissationibus vacat et luxuriae atque conviviis potatorum".21 Lapidibus eum obruent viri civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israel audiens pertimescat.

20 Qui maledicit patri suo et matri,exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris.

7 Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater?

4 Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo.

Publicidade