Publicidade

Relacionamentos

Por Bíblia Online –

Os relacionamentos são centrais na vida cristã. A Bíblia orienta sobre amizade, casamento, família e convivência, sempre tendo o amor como fundamento de toda relação.

Amor e amizade

O amigo ama em todo tempo. A Bíblia valoriza amizades verdadeiras que edificam, fortalecem e desafiam ao crescimento mútuo.

17 Omni tempore diligit, qui amicus est,et frater ad angustiam natus est.

9 Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum in labore suo,

10 quia si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se.

12 Et, si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistent ei. Et fu niculus triplex non cito rumpitur.

Casamento e família

O casamento é aliança sagrada. O marido deve amar a esposa como Cristo amou a Igreja, e ambos devem cultivar respeito e submissão mútua.

25 Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo,

28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;

33 Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum.

22 Mulieres viris suis sicut Domino,23 quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.

18 Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.19 Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas.

18 Dixit quoque Dominus Deus: " Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui ".

2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat.

10 ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet?Longe super gemmas pretium eius.

7 Tota pulchra es, amica mea,et macula non est in te.

Convivência saudável

Os relacionamentos florescem quando tratamos os outros como gostaríamos de ser tratados, com amor crescente e caráter maduro.

12 Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae.

19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum ".

12 vos autem Dominus abundare et superabundare faciat caritate in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos;

8 Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior.

14 Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?

10 Modo enim hominibus suadeo aut Deo? Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem!

5 et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,6 in scientia autem continentiam, in continentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.

1 Melius est nomen bonum quam divitiae multae,super argentum et aurum gratia bona.

Publicidade