Seguir a Jesus
Seguir a Jesus é o convite mais transformador da Bíblia. Jesus chamou pescadores, cobradores de impostos e pessoas comuns para deixar tudo e segui-lo. Esse chamado continua vivo hoje.
O chamado de Jesus
Jesus disse: 'Segue-me'. Esse convite simples e poderoso mudou a vida de pescadores, publicanos e pessoas comuns ao longo da história.
19 Et ait illis: " Venite post me, et faciam vos piscatores hominum ".20 At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.
9 Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: "Sequere me". Et surgens secutus est eum.
43 In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: " Sequere me ".
57 Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: " Sequar te, quocumque ieris ".58 Et ait illi Iesus: " Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ".59 Ait autem ad alterum: " Sequere me ". Ille autem dixit: " Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum ".60 Dixitque ei Iesus: " Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei ".61 Et ait alter: " Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt ".62 Ait ad illum Iesus: " Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei ".
O custo do discipulado
Seguir a Jesus exige renúncia. É preciso tomar a cruz diariamente, deixar tudo para trás e amar a Cristo acima de qualquer outro vínculo.
24 Tunc Iesus dixit discipulis suis: " Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
26 " Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus.27 Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus.
28 Coepit Petrus ei dicere: " Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te .29 Ait Iesus: " Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium,30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ".
Caminhar com Cristo
Quem segue a Jesus não anda em trevas, mas tem a luz da vida. Ele nos convida a crescer nele e a servir como Ele serviu.
12 Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: " Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae ".
26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.
21 In hoc enim vocati estis, quiaet Christus passus est pro vobis,vobis relinquens exemplum,ut sequamini vestigia eius:22 qui peccatum non fecit,nec inventus est dolus in ore ipsius;23 qui cum malediceretur, non remaledicebat;cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti;
15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus,
4 Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.