Sonhos
Sonhos aparecem em toda a Bíblia como meio de revelação divina. Deus falou através de sonhos a patriarcas, profetas e servos, mas também alertou contra falsos sonhadores.
Sonhos como revelação divina
Deus usou sonhos para comunicar sua vontade a homens e mulheres ao longo da história bíblica, revelando caminhos e mistérios.
6 dixit ad eos:" Audite sermones meos!Si quis fuerit inter vos propheta Domini,in visione apparebo eivel per somnium loquar ad illum.
14 Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: " Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.15 Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, est enim hora diei tertia;16 sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel:17 "Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus,effundam de Spiritu meo super omnem carnem,et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae,et iuvenes vestri visiones videbunt,et seniores vestri somnia somniabunt;
17 Quattuor autem pueris his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni scriptura et sapientia, Danieli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum.
26 Respondit rex et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar: " Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?".27 Et respondens Daniel coram rege ait: " Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi et harioli et haruspices non queunt indicare regi;28 sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt:
Sonhos na história da Bíblia
De José no Egito a José pai de Jesus, Deus guiou a história da salvação através de sonhos, protegendo e dirigindo seu povo.
8 Qui responderunt: " Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis . Dixitque ad eos Ioseph: " Numquid non Dei est interpretatio? Referte mihi quid videritis ".
15 Cui ille ait: " Vidi somnia, nec est qui edisserat; quae audivi te sapientissime conicere ".16 Respondit Ioseph: " Absque me Deus respondebit prospera pharaoni! ".
20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: " Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est;21 pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ".
19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: " Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum .
1 Canticum ascensionum.In convertendo Dominus captivitatem Sion,facti sumus quasi somniantes.
Sabedoria sobre sonhos
A Bíblia ensina discernimento: nem todo sonho vem de Deus. Devemos entregar nossos planos ao Senhor e confiar na direção dele.
3 Revela Domino opera tua,et dirigentur cogitationes tuae.
21 Multae cogitationes in corde viri,voluntas autem Domini permanebit.
1 Quod praecipio vobis, hoc custodite et facite, nec addas quidquam nec minuas.2 Si surrexerit in medio tui prophetes aut, qui somnium vidisse se dicat, et dederit tibi signum vel portentum,3 et evenerit, quod locutus est, et dixerit tibi: "Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis",4 non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra.
25 Audivi, quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes: "Somniavi, somniavi".26 Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium et prophetantium seductionem cordis sui?
32 Ecce ego ad prophetantes somnia mendacii, ait Dominus, qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendaciis suis et in iactantia sua, cum ego non misissem eos nec mandassem eis; qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.
3 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei stulta promissio; sed, quodcumque voveris, redde.
7 Si videris calumnias egenorum et subreptionem iudicii et iustitiae in provincia, non mireris super hoc negotio, quia excelso excelsior vigilat, et super hos quoque eminentiores sunt alii;