Vícios
A Bíblia nos alerta contra os vícios e comportamentos destrutivos. Deus nos chama à liberdade em Cristo, não à escravidão de desejos e hábitos que consomem corpo e alma.
A escravidão do pecado
Todo vício é uma forma de escravidão. Jesus veio para libertar os cativos e restaurar a verdadeira liberdade dos filhos de Deus.
34 Respondit eis Iesus: " Amen, amen dico vobis: Omnis, qui facit peccatum, servus est peccati.
36 Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.
36 Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.
31 Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudaeos: " Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei estis32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos ".
1 Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri.
16 Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam?
Resistência e domínio próprio
O fruto do Espírito inclui o domínio próprio. O cristão é chamado a ter controle sobre seus desejos, resistir à tentação e vigiar contra as obras da carne.
21 invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.23 mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.
12 " Omnia mihi licent! ". Sed non omnia expediunt. " Omnia mihi licent! . Sed ego sub nullius redigar potestate.
12 " Omnia mihi licent! ". Sed non omnia expediunt. " Omnia mihi licent! . Sed ego sub nullius redigar potestate.
27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.
13 Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
13 Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
41 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ".
7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.
3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur;
Libertação e renovação
Em Cristo somos libertos de toda forma de dependência. Pela renovação da mente, aprendemos a discernir e rejeitar o que nos prende.
1 Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;2 et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius,13 neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo.
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.
11 Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo,
2 ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.3 Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus.4 In quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae effusionem, blasphemantes;5 qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos.6 Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu.7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus.
8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est.9 Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.
13 Qui abscondit scelera sua, non prosperabit;qui autem confessus fuerit et reliquerit ea,misericordiam consequetur.
O corpo como templo
Nosso corpo é templo do Espírito Santo. Devemos honrar a Deus com o corpo, fugindo da embriaguez, da imoralidade e de toda impureza.
19 An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores10 neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt.11 Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri!
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu
1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa sicera;quicumque his delectatur, non erit sapiens.
23 Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.
16 quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est.
8 Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.
13 Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
13 et ne inducas nos in tentationem,sed libera nos a Malo.
11 scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus,mihi flectetur omne genu,et omnis lingua confitebitur Deo ".12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.