Vida nova
Em Cristo, toda pessoa é transformada em uma nova criação. O velho passa e tudo se faz novo. A vida nova é o resultado da obra redentora de Jesus em nosso coração.
Morte e ressurreição com Cristo
O batismo simboliza nossa morte para o pecado e ressurreição para uma nova vida. Fomos sepultados com Cristo e ressuscitamos com Ele.
3 An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus?4 Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.7 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.
Nova criação
Quando aceitamos Jesus, nascemos de novo. A velha natureza dá lugar a uma identidade renovada pelo Espírito Santo.
17 Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
20 vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.
11 ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.
Despir o velho, vestir o novo
A vida nova se manifesta em abandonar os velhos hábitos e revestir-se do novo homem, criado segundo a vontade de Deus.
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,23 renovari autem spiritu mentis vestrae24 et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.
8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro;9 nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius10 et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum,
9 Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.
Renovação interior
Deus promete dar um coração novo e um espírito novo. A transformação nasce do arrependimento e da purificação divina.
10 Audire me facies gaudium et laetitiam,et exsultabunt ossa, quae contrivisti.11 Averte faciem tuam a peccatis meiset omnes iniquitates meas dele.12 Cor mundum crea in me, Deus,et spiritum firmum innova in visceribus meis.
25 et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.26 Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum;27 et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam, ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini.
3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri.4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo - gratia estis salvati -