1 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armami ni, quia, qui passus est carne, desiit a peccato;2 ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.3 Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus.4 In quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae effusionem, blasphemantes;5 qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos.
Publicidade
1 Pedro 4
Veja também
Publicidade