1 Appropinquaverant autem dies David ut moreretur, praecepit que Salomoni filio suo dicens:2 " Ego ingredior viam universae terrae; confortare et esto vir3 et observa decreta Domini Dei tui, ut ambules in viis eius et custodias statuta eius et praecepta eius et iudicia et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi, ut prospere agas in universis, quae facis et quocumque te verteris;4 ut confirmet Dominus sermonem suum, quem locutus est de me dicens: "Si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel".
Publicidade
1 Reis 2
Veja também
Publicidade