10 Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens largiter
11 et votum vovit dicens: " Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnes dies vitae eius, et novacula non ascendet super caput eius ".
12 Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os eius.
13 Porro Anna loquebatur in corde suo; tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam
14 dixitque ei: " Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum, quo mades! .
15 Respondens Anna: " Nequaquam, inquit, domine mi; nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
16 Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens ".
17 Tunc Heli ait ei: " Vade in pace, et Deus Israel det tibi petitionem, quam rogasti eum ".
18 Et illa dixit: " Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis ". Et abiit mulier in viam suam et comedit; vultusque illius non fuerunt amplius sicut prius.
19 Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino.Reversique sunt et venerunt in domum suam in Rama. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam, et recordatus est eius Dominus.
20 Et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.