Publicidade

1 Samuel 5

6 Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos et percussit eos tumoribus, Azotum et fines eius.7 Videntes autem viri Azotii huiuscemodi plagam dixerunt: " Non maneat arca Dei Israel apud nos, quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum ".8 Et mittentes congregaverunt omnes principes Philisthinorum ad se et dixerunt: " Quid faciemus de arca Dei Israel? ". Responderuntque: " In Geth circumducatur arca Dei Israel ". Et circumduxerunt arcam Dei Israel.9 Postquam autem circumduxerunt eam, facta est manus Domini super civitatem, pavor magnus nimis; et percussit viros urbis a parvo usque ad maiorem, et eruperunt eis tumores.10 Miserunt ergo arcam Dei in Accaron.Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitae dicentes: " Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel, ut interficiat nos et populum nostrum! .11 Miserunt itaque et congregaverunt omnes principes Philisthinorum et dixerunt: " Dimittite arcam Dei Israel, et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro ".

Veja também

Publicidade