3 Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,4 ut abstineatis a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore,5 non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum;6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et praediximus vobis et testificati sumus.7 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam sed in sanctificationem.
Publicidade
1 Tessalonicenses 4
Veja também
Publicidade