3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis,

4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo;

5 quoniam, sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio nostra.

6 Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute; sive exhortamur, pro vestra exhortatione, quae operatur in tolerantia earundem passionum, quas et nos patimur.

7 Et spes nostra firma pro vobis, scientes quoniam, sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.