1 Scimus enim quoniam, si terre stris domus nostra huius taber naculi dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in caelis.
2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes,
3 si tamen et exspoliati, non nudi inveniamur.
4 Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita.
5 Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus.