4 sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis,6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,7 in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris,8 per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces;9 sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati;10 quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
Publicidade
2 Coríntios 6
Veja também
Publicidade