1 Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum et honoratus; per illum enim dedit Dominus salutem Syriae. Erat autem vir fortis leprosus.
2 Porro de Syria egressa fuerat turma et captivam duxerat de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman.
3 Quae ait ad dominam suam: " Utinam esset dominus meus ad prophetam, qui est in Samaria! Profecto curaret eum a lepra, quam habet ".
4 Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens: " Sic et sic locuta est puella de terra Israel ".
5 Dixitque ei rex Syriae: " Vade, et mittam litteras ad regem Israel ". Qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia siclorum auri et decem mutatoria vestimentorum,
6 detulit litteras ad regem Israel in haec verba: " Cum acceperis epistulam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua ".
7 Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua et ait: " Numquid Deus sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste mittit ad me, ut curem hominem a lepra sua? Animadvertite et videte quod occasiones quaerat adversum me ".
8 Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum dicens: " Quare scidisti vestimenta tua? Veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel ".
9 Venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Elisei.
10 Misitque ad eum Eliseus nuntium dicens: " Vade et lavare septies in Iordane; et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis ".
11 Iratus Naaman recedebat dicens: " Putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae et curaret me.
12 Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar, fluvii Damasci, omnibus aquis Israel, ut laver in eis et munder? ". Cum ergo vertisset se et abiret indignans,
13 accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei: " Si rem grandem dixisset tibi propheta, certe faceres; quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare et mundaberis!" ".
14 Descendit et intinxit se in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei, et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.