12 Nuntiatumque est regi David: " Benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei ". Abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio.

13 Cumque progressi essent, qui portabant arcam Domini, sex passus, immolavit bovem et vitulum saginatum,

14 et David saltabat totis viribus ante Dominum. Porro David erat accinctus ephod lineo.

15 Et David et omnis domus Israel ducebant arcam Domini in iubilo et in clangore bucinae.