13 Si duxerit vir uxorem et intraverit ad eam et postea odio habuerit eam

14 imputaveritque ei obiciens ei nomen pessimum et dixerit: "Uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem",

15 tollent pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis, qui in porta sunt,

16 et dicet pater: "Filiam meam dedi huic uxorem, quam, quia odit,

17 imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem; et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae". Expandent vestimentum coram se nioribus civitatis.