10 De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius.

11 Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli.

12 Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus.

13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare.

14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae

15 et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis,

16 inomnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere;

17 et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei;