Publicidade

Êxodo 2

1 Egressus est vir de domo Levi et accepit uxorem stirpis suae;2 quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus.3 Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis,4 stante procul sorore eius et considerante eventum rei.5 Ecce autem descendebat filia pharaonis, ut lavaretur in flumine, et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis; et allatam6 aperiens cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius ait: " De infantibus Hebraeorum est hic ".7 Cui soror pueri: " Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi infantulum? ".8 Respondit: " Vade ". Perrexit puella et vocavit matrem infantis.9 Ad quam locuta filia pharaonis: " Accipe, ait, puerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi mercedem tuam ". Suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae pharaonis.10 Quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Moysen dicens: " Quia de aqua tuli eum ".

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_12-06-32-