Publicidade

Êxodo 2

5 Ecce autem descendebat filia pharaonis, ut lavaretur in flumine, et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis; et allatam6 aperiens cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius ait: " De infantibus Hebraeorum est hic ".7 Cui soror pueri: " Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi infantulum? ".8 Respondit: " Vade ". Perrexit puella et vocavit matrem infantis.9 Ad quam locuta filia pharaonis: " Accipe, ait, puerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi mercedem tuam ". Suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae pharaonis.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_12-06-32-