Publicidade

Gênesis 25

21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae.22 Sed collidebantur in utero eius parvuli. Quae ait: " Si sic est, cur mihi? ". Perrexitque, ut consuleret Dominum.23 Qui respondens ait: Duae gentes sunt in utero tuo,et duo populi ex ventre tuo dividentur;populusque populum superabit,et maior serviet minori ".24 Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius.25 Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum; vocatumque est nomen eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu, et idcirco appellatum est nomen eius Iacob.26 Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt parvuli.27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir compositus et habitans in tabernaculis.28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob.29 Coxit autem Iacob pulmentum; ad quem, cum venisset Esau de agro lassus,30 ait: " Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum ". Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom (id est Rufus).31 Cui dixit Iacob: " Vende mihi prius primogenita tua ".32 Ille respondit: " En morior; quid mihi proderunt primogenita? ".33 Ait Iacob: " Iura ergo mihi ". Iuravit et vendidit primogenita.34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-