41 Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: " Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum ".42 Nuntiata sunt Rebeccae verba Esau filii eius maioris, quae mittens et vocans Iacob filium suum minorem dixit ad eum: " Ecce, Esau frater tuus minatur, ut occidat te.43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Charran;44 habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,45 et cesset indignatio eius, obliviscaturque eorum, quae fecisti in eum. Postea mittam et adducam te inde huc. Cur utroque orbabor filio in uno die? ".
Publicidade
Gênesis 27
Veja também
Publicidade