Publicidade

Hebreus 12

5 et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur: Fili mi, noli neglegere disciplinam Dominineque deficias, dum ab eo argueris:6 quem enim diligit, Dominus castigat,flagellat autem omnem filium, quem recipit ".7 Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater?8 Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis!9 Deinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus?10 Et illi quidem ad tempus paucorum dierum, secundum quod videbatur illis, castigabant; hic autem ad id, quod utile est ad participandam sanctitatem eius.11 Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris; postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae.

Veja também

Publicidade
Hebreus
Ver todos os capítulos de Hebreus
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-