Publicidade

Hebreus 9

1 Habuit ergo et prius praecepta cultus et Sanctum huius saeculi.2 Tabernaculum enim praeparatum est primum, in quo inerat candelabrum et mensa et propositio panum, quod dicitur Sancta;3 post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum,4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,5 superque eam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per singula.

Veja também

Publicidade
Hebreus
Ver todos os capítulos de Hebreus