16 Ubi enim testamentum, mors necesse est afferatur testatoris;17 testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est.18 Unde ne prius quidem sine sanguine dedicatum est;19 enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit20 dicens: " Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus ";
Publicidade
Hebreus 9
Veja também
Publicidade