11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos.

12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.