4 Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: " Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam ".

5 Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: " Ecce homo! ".

6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: " Crucifige, crucifige! ". Dicit eis Pilatus: " Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ".