16 Dicit ei Iesus: " Maria! ". Conversa illa dicit ei Hebraice: " Rabbuni! - quod dicitur Magister C.
17 Dicit ei Iesus: " Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum ".
18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: " Vidi Dominum! ", et quia haec dixit ei.