Publicidade

João 5

1 Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam.2 Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur HebraiceBethsatha, quinque porticus habens.3 In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum.4 ()5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.6 Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: " Vis sanus fieri? ".7 Respondit ei languidus: " Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ".8 Dicit ei Iesus: " Surge, tolle grabatum tuum et ambula ".9 Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat.Erat autem sabbatum in illo die.

Veja também

Publicidade