1 Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate.2 Et interro gaverunt eum discipuli sui dicentes: " Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur? ".3 Respondit Iesus: " Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo.4 Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari.5 Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ".6 Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius7 et dixit ei: " Vade, lava in natatoria Siloae! " - quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit et venit videns.
Publicidade
João 9
Veja também
Publicidade