13 Ait autem ad illum angelus: " Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem.
14 Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:
15 erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae