Publicidade

Lucas 19

1 Et ingressus perambulabat Iericho.2 Et ecce vir nomine Zacchaeus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives.3 Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.4 Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus.5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: " Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere ".6 Et festinans descendit et excepit illum gaudens.7 Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: " Ad hominem peccatorem divertit! ".8 Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: " Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum ".9 Ait autem Iesus ad eum: " Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae;10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat ".

Publicidade

Veja também

Publicidade