6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida.7 Observabant autem illum scribae et pharisaei, si sabbato curaret, ut invenirent accusare illum.8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: " Surge et sta in medium ". Et surgens stetit.9 Ait autem ad illos Iesus: " Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam salvam facere an perdere? ".10 Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: " Extende manum tuam ". Et fecit; et restituta est manus eius.
Publicidade
Lucas 6
Veja também
Publicidade