1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vit Capharnaum.2 Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus.3 Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius.4 At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: " Dignus est, ut hoc illi praestes:5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis ".6 Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: " Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres,7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus.8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: "Vade", et vadit; et alii: "Veni", et venit; et servo meo: "Fac hoc", et facit ".9 Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: " Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni! ".10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum.
Publicidade
Lucas 7
Veja também
Publicidade